Type de texte | source |
---|---|
Titre | M. Vitruvi Pollionis de Architectura, cum notis, castigationibus et observationibus Giulielmi Philandri integris, Danielis Barbari excerptis, Claudii Salmasii passim insertis, éd. par Jean de Laet |
Auteurs | Vitruve (Marcus Vitruvius Pollio) Philandrier, Guillaume Barbaro, Daniele Saumaise, Claude Laet, Jean de |
Date de rédaction | |
Date de publication originale | 1649 |
Titre traduit | |
Auteurs de la traduction | |
Date de traduction | |
Date d'édition moderne ou de réédition | |
Editeur moderne | |
Date de reprint |
, p. 135-136
note a]. Philander. Vulgo jactari solet Horatianum illud ex Epist. Ad Pisones, Pictoribus atque Poetis quidlibet audendi semper fuit aequa potestas. At non sine risu spectari posse initio illius libelli ait pictorem, qui humano capiti velit jungere equinam cervicem, et varias inducere plumas. Ea demum pingenda existimabat, quae a natura non abhorrerent. Nec mihi objicias, antiquorum ejusmodi opera etiam nunc Romae et Puteolis ostendi, et, quod picturae genus mox apprehendit, Italis dictas grottescas ; credo quod in terra obrutis veterum aedificiorum fornicibus, quas grottas quasi cryptas vocant, primam invenerint. Non possunt vero dici picturae quae sunt a veritate alienae, etiamsi autores nactae sint egregios. Sed de pictura scribemus aliquando et colorum compositione (proprio ei rei dicato opere) quod nullus tentavit, et pictoribus ipsis usum magis quam ratione cognitum. Quod autem ad reliquorum colorum rationem spectat (quandoquidem vitrariis, infectoribus sua et colorum ratio) id nos in hyalurgia, plastice et baphice, libris trademus.
Dans :Grotesques(Lien)